sed longius progredior ; scribo enim ad te. hoc tamen scito non modo me qui consiliis non intersum sed ne ipsum quidem principem scire quid futurum sit ; nos enim illi servimus, ipse temporibus. ita nec ille, quid tempora postulatura sint, nec nos, quid ille cogitet, scire possumus.
haec tibi antea non rescripsi, non quo cessator esse solerem, praesertim in litteris, sed, cum explorati nihil haberem, nec tibi sollicitudinem ex dubitatione mea nec spem ex adfirmatione adferre volui. illud tamen adscribam, quod est verissimum, me his temporibus adhuc de isto periculo nihil audisse. tu tamen pro tua sapientia debebis optare optima, cogitare difficillima, ferre quaecumque erunt.